Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.7 Cic. Fam. 3.8.10 (English) >>Cic. Fam. 3.9.1

3.8.8 liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi.'

3.8.9 de rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore. in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.

3.8.10 de nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim. de Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.8.7 Cic. Fam. 3.8.10 (English) >>Cic. Fam. 3.9.1

Powered by PhiloLogic